monumenta.ch > Plinius > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 49
{XXVIII} pretium uvae in libras #img|denarius.gif|img LX, friato vero amomo img|denarius.gif|img# XLIIX. nascitur et in Armeniae parte quae vocatur Otene et in Media et in Ponto. adulteratur foliis Pontici et cummi liquido, ut cohaereat convolvatque se in uvae modum. est et quae vocatur amomis, minus venosa atque durior ac minus odorata, quo apparet aut aliud esse aut colligi inmaturum.